ALTARIA Trichora

ALTARIA Trichora
ALTARIA Trichora
apud Paulinum Ep. 12. ad Sever. Reliquiis Apostolorum et Martyrum intra Absidem trichora sub Altaria sacratis, quid sint, multis exponit Commentator Paulini. Sed trichoram sub Altari legendum, monet Salmas. qui hanc vocem ad absidem referens, eam trichoram
vocari ait, quod esset tribus concavitatibus sinuata, seu quod illa Absis sive Concha maior, tribus concavis recessibus sinuata, duas alias conchulas dextrâ laevâque haberet, ut ex Pauli hisce probat.
--- δύω δ᾿ ἐς χίονας ἄλλας
Κόγχας ἀμφοτέρωθι προβάλλεται ἐς δύσιν ἕρπειν.
Et Paulino ead. cp. cum duabus dextra laevaque conchulis intra spatiosum sui ombitum absis sinuata laxetur. Quod enim Altaria legi non possit, inde patere addit, quod unicum tantum Altare in templis eô tempore haberetur. Vide eum ad Solin. p. 1212.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”